Venus et Adonis (Veronensis)

E Vicipaedia

Venus et Adonis est tabula a pictore Italico Paulo Veronensi saeculo sexto decimo picta, hodie in Museo Pratensi servata.

Paulus Veronensis, "Venus et Adonis", 1580, pictura in textili

De fabula eiusque interpretatione (Maria Luisa Aguilar Garcia)[recensere | fontem recensere]

Hic sunt Venus et Adonis. Inter eos omnia videntur amabilia esse. Amor est placidus, est tranquillus, et uterque amans videtur pari iugo coniungi et teneri et mutuus inter eos adesse amor, et mutuus ignis. Sin vero de origine Adonis cogitamus, tunc amor est malus ardor, est adfectus nefandus atque infaustus ex quo hic puer natus est. Et tamen hic iuvenis male conceptus erat facie laudandus, formosissimus omnium, qui etiam deae Veneri placeret. Ea enim olim dum oscula dat filio suo, laesa est sagittis eius atque forma iuvenis, statim capta est, adeo ut ne quidem litora sua curaret, a caelo se abstineret, atque ea quae adsueta erat sibi indulgere, nunc per agros atque per silvas vagabatur atque canes amantis exhortabatur ut praedam raperent. Adonem tenebat, Adoni semper comes erat atque Adonis omnibus rebus praeferebatur. Haec scaena narratur in decimo Metamorphoseon Ovidii et in ea amantes, labore venandi lassati, ad populum veniunt quae sua umbra opportuna iis indulget et torum iis praebet. Et mirum est quod apud Ovidium est Venus quae posita cervice in sinu iuvenis, quieti se dat atque oscula mediis verbis interserit. Apud Veronensem vero, qui est artifex huius tabulae pictae, Venus superior stat quasi fieri non posset ut Adonis non esset ei subiectus atque ei obnoxius cui tanta est vis. In hac scaena Venus conatur Adonem monere, si quid possit monendo, ne temerarius sit, ut feras caveat, ne pergat venari. Ea quodam modo iam praesentit, iam praesagit quid mali futurum sit, et qualis mors exspectet amanti suo. Et nobis praebet unam ex iis sententis quas nos aureas vocamus, et dicit dea "non esse audaciam tutam in audaces". Sed tamen virtus iuvenis stat contraria monitis deae, atque is pergit venari, pergit feras insequi atque tandem fuit olim trux aper qui totos dentes suos in inguine iuvenis abdidit atque eum mortuum in harena stravit.

Nexus esterni[recensere | fontem recensere]