Vena portae hepatis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vena portae hepatis et suae venae tributariae

Vena portae hepatis est vena, accurate vena portalis, quae ab unione venae splenicae et venae mesenteriae superioris formatur. Vena portae iecuris sanguinem ex apparatu digestorio et glandulis eius aufert et eum ad iecur vehit. Antequam haec vena in iecur intret, se in duos ramos (dexterum ac sinistrum) dividitur. Postea sanguis hepatis per venam cavam inferiorem ad cor vehitur.


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!