Velociraptor
| Velociraptor | |
|---|---|
| Velociraptoris mongoliensis restitutio | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Animalia |
| Phylum: | Chordata |
| Classis: | Reptilia |
| Ordo: | Saurischia |
| Subordo: | Theropoda |
| Infraordo: | Coelurosauria |
| Familia: | Dromaeosauridae |
| Subfamilia: | Velociraptorinae |
| Genus: | Velociraptor Osborn, 1924 |
| Species | |
|
|
Velociraptor (-oris, m., e Latino velox et raptor) est genus dinosauricum Theropodis, quod in exeunte Cretaceo, abhinc annorum septuaginta miliones, in Asia (id est Sina et Mongolia) habitabat.
Notio ad commune iudicium accommodata [recensere]
Velociraptor (verbum saepe breviatur raptor) genus est praeclarum vulgo ob pelliculam cinematographicam Vivarium Iurassicum, qua Velociraptores hominum sunt hostes atque voratores. Attamen eorum habitus valde erratus est, nam exempli gratia Velociraptores ficti maiores fuerunt quam veri, quia ficti hominis adulti erant altitudinis, veri autem ne unum quidem metrum alti erant (0,8) et ne duo quidem longi (1,8); et plumae quoque, quae vero corpus Velociraptoris sicut omnium Coelurosaurorum tegebat, in pellicula deerant, ubi corpus omnino squamosum monstrabant.
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |