Usor:DaniusArcenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Babel
la-2 Hic usor media Latinitate contribuere potest.
fr-N Cet utilisateur a pour langue maternelle le français.
en-N This user has a native understanding of English.
Usores lingua digesti
She-wolf suckles Romulus and Remus.jpg Huic usori maxime placent nuntia Latine scripta in pagina sua disputationis.

Salve lector!

Cum hanc paginam viseris, forsitan aliquid de me scire velis. Triginta annos natus sum, maritus, pater trium filiorum. Educatus in arte juris, factus sum advocatus et munere operarii publici functus sum abhinc annis tribus. Valde mihi placet latinitas, sed nunquam viva voce latine locutus sum. Olim obviam cuidam homini ivi qui dicebat sese latine scire, sed mihi suadenti ut latine mecum loqueretur, dixit se nolle (vel non posse) etsi rerum classicarum peritus esset. Malebat, ut videtur, nomina et dies Caesarum memoriae mandare quam ipsa lingua callere. Mea autem non intersunt res classicae modo, sed potius tota latinitas. Si loqui mecum vis, delectationi mihi erit.

Ecce paginas sive quas creavi sive in quas multam operam contuli:

  1. Natio Quebecensis
  2. Lexicon Gaffiot
  3. Felix Gaffiot
  4. Libri Latine Redditi
  5. Latin translations of modern literature
  6. Arcadius Avellanus

Vale! Danius 16:01, 14 Iulii 2009 (UTC)