Ursa cumminea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ursae cummineae

Ursae cummineae seu aureae, etiam ursuli coagulati vocatae, bellaria e gelato facta in forma parvae ursulae pupae sunt.

Ursae cummineae originem habent a Germania, ex societate Bonnensi nomine Haribo, quae primos ursulas anno 1922 concoxit, et aureas ursas annis 60 protulit. Haribo acronymum est de Hans Riegel Bonn (Iohannes Riegel Bonnensis).

Florentibus ursis, multa alia "cumminea" item creata sunt, e. g. vermiculae, ranae, isiciae Hammaburgenses etc.

Ursa cumminea translaticia ex saccharo, siropa glycosae, amulo, flavoribus, coloribus, acido citrico, gelatino constituta. Sunt etiam quae ex pectino fiant, ut holerivoris sint idoneae.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ursas cummineas spectant.