Universitas Czernovicensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Universitas Czernovicensis, olim domus archiepiscoporum metropolitanorum Bucovinae

Universitas Czernovicensis Czernovici in regione Bucovina anno 1875 condita est. Nomina varia habuit, a principio in imperio Austrohungarico Kaiserlich-königliche Franz-Josefs Universität in Czernowitz, inter annos fere 1918 et 1940 in Romania Universitatea Regele Carol I din Cernăuţi, hodie in Ucraina Чернівецький національний університет імені Юрія Федьковича, cognomine a scriptore Ucrainico Georgio Fedkovyč nacto.

Bibliotheca Universitaria[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca universitaria anno 1852 condita est ut officium bibliothecae publicae provinciae Bucovinae impleret. Anno 2004 libros 2 554 000 continuit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]