Tiberius Catius Caesius Fronto

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tiberius Catius Caesius Fronto (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 109) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Fuit frater Arvalis ab anno 91 ad annum 109 vel diutius et consul suffectus anno 96, eo tempore, quo Domitianus imperator occisus est. Sunt, qui putant eum participem conspirationis fuisse[1]. Postea fortasse legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris vel Thraciae erat[2]. Primis annis Traiani imperatoris orator iudiciorum famosus erat[3][4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John D. Grainger, Nerva and the crisis of roman succession in AD 96, Londinii 2003, p. 21
  2. loco citato p. 63
  3. Plinius Minor, Epistulae, II 11,3
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 928