Thusnelda

E Vicipaedia
"Captiva barbara", saepe "Thusnelda" nuncupata: statua saec. II p.C.n. Romana (Loggia dei Lanzi Florentiae)

Thusnelda (nata saeculo 1 a.C.n. exeunte; captiva anno incognito mortua) fuit filia Segestis Cheruscorum regis, ab Arminio rapta et in matrimonium ducta. Anno 15 a patre (apud eum enim degebat) Germanico tradita est, qui eo tempore Arminium debellare temptavit. Mox filium Thumelicum peperit, et cum filio in triumpho Germanici die 26 Maii 17 ostensa est.

"Thusnelda in Germanici triumpho ostensa" a Carolo de Piloty anno 1873 picta (Pinacotheca Nova Monaci)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Thusneldam spectant.