Theodorus II Godunov

E Vicipaedia
Wikidata Theodorus II Godunov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1589; Moscua
Obitus: 20 Iunii 1605; Cremlinus, Moscua
Patria: Regnum Russicum

Familia

Genitores: Boris Godunov; Maria Skuratova-Belskaja
Familia: Godunow
Theodori Godunov tabula Russiae, ab Hesselo Gerardo Amstelodami anno 1614 edita

Theodorus II Borisi filius Godunov, anno 1589 natus et die 10 Iunii[1] anno 1605 Moscuae mortuus, rex est Russiae anno 1605. Borisi Godunov et Mariae Gregorii filiae[2] filius fuit. Bene educatus est et chartam Russiae novam delineavit (ipse vel cum ministris), quae anno 1614 Hesselo Gerardo(nl) Amstelodami edita est et post multoties reprimabatur et in editiones librorum Adami Olearii includebatur. Rex factus est sedecim annos natus patre suo mortuo die 13 Aprilis[3] anno 1605 et post quinquaginta dies die 1 Iunii[4] a Pseudodemetrio deiectus est et decem dies post occisus.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Calendario Iuliano, id est 20 Iunii Gregoriano.
  2. Cuius pater Malutus Scrutovius fuit.
  3. Calendario Iuliano, id est 23 Aprilis Gregoriano.
  4. Calendario Iuliano, id est 11 Iunii Gregoriano.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorus II Godunov spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon


Antecessor:
Boris Godunov
Tzar et magnus dux totius Russiae
1605
Successor:
Pseudodemetrius I