Theodora (imperatrix 830-855)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Theodora (Graece Θεοδώρα) fuit imperatrix Imperii Byzantini. Nupsit enim anno 830 Theophilo, qui usque ad annum 842 imperavit; post cuius mortem Theodora tutelam filii Michaelis III usque ad annum 855 tenuit. Post annum 867 mortua est. Sancta habetur in ecclesia Orthodoxa (die sacra 11 Februarii) ob venerationem iconum restitutam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lynda Garland, Byzantine Empresses: women and power in Byzantium, AD 527-1204 (Londinii: Routledge, 1999) pp. 95-108


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!