Latinitas nondum censa

The Prelude (Wordsworth)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Prelude; or, Growth of a Poet's Mind ("Prooemium, sive Mens poëtae crescens") est carmen autobiographicum et philosophicum Anglice a Gulielmo Wordsworth compositum. Ipse nec vulgavit nec titulo ornavit; in epistulis nuncupavit interdum "poem (title not yet fixed upon) to Coleridge" ("ad Samuelem Coleridge carmen, titulo adhuc carens") aut "the poem on the growth of my own mind" ("carmen de mente mea crescente"). In luce productum est, Wordsworth ante tres menses mortuo, anno 1850. Titulum "The Prelude" Maria, poëtae vidua, instruxit rationemque protulit id carmen praefationem esse destinatam operis longioris The Recluse ("Reclusus") nuncupati; cuius operis incompleti altera pars sub titulo The Excursion anno 1814 edita est.

Tres recensiones carminis The Prelude hodie servantur, scilicet:

  • Versio 1850 in quattuordecim libros divisa
  • Versio 1805 ab Ernesto de Sélincourt anno 1926 reperta, in tredecim libros divisa
  • Versio 1799, annis 1798-99 compositum, in duas partes disposita

Nexus externi[recensere | fontem recensere]