Tempus adest floridum

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Hymnus in Piis cantionibus

Tempus adest floridum est mediaevale carmen vernale, anno 1582 in Piis Cantionibus(fr) editum.

Carmen est notabile quia melodia eius a clarissimo cantu natalicio Anglico Bonus rex Venceslaus(en) (de Venceslao Bohemico) mutuata est.

Versus[recensere | fontem recensere]

1. Tempus adest floridum,
surgunt namque flores,
Vernales in omnibus
imitantur mores,
Hoc, quod frigus laeserat,
reparant calores,
Cernimus hoc fieri
per multos labores.

2. Sunt prata plena floribus
iucundo aspectu,
Ubi iuvat cernere
herbas cum delectu,
Gramina et plantulae
hieme quiescunt,
Vernali in tempore
virent et adcrescunt.

3. Hae vobis pulchre monstrant
Deum creatorem,
Quem quoque nos credimus
omnium factorem;
Tempus ergo hilare,
quo laetari libet,
Renovato iam mundo
nos novari decet.

4. Terra ornatur floribus
et multo decore,
Nos honestis moribus
et vero amore,
Gaudeamus igitur
tempore iucundo,
Laudemusque Dominum
pectoris e fundo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.