Tejay van Garderen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tejay van Garderen per Circuitum Franciae die 22 Iulii 2012.

Tejay van Garderen (natus Tacomae Vasingtoniae 12 Augusti 1988) est professionalis birotarius Americanus qui pro Manu BMC certat.[1] Lucae in urbe Tusciae per tempus certationis habitat.[2]

Vita[recensere | fontem recensere]

Tejay van Garderen, Tacomae Vasingtoniae natus, plurimum pueritiae Bozeman in urbe Montanae degit. Maiores fuerunt Nederlandi, et Nederlandice bene loqui potest. Decem annos natu vehi coepit. Decem iuniores titulos nationales in via (certamen viarium, criterium, certamen temporis) et "cyclo-cross" abstulit.[3]

In Circuitu Franciae 2012 locum quintum in Classificatione Generali et tuniculam candidam vectorum iuvenum abstulit.

Van Garderen per stationem nonam, certamen temporis singulari, in Circuitu Franciae 2012 vehitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!