Taenia mensuralis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Taenia mensuralis materiae plasticae (mensura metrica)
Taenia mensuralis quae se recipit (mensura Anglica)

Taenia mensuralis[1] est flexibilis genus regulae. Consistit in taenia texti, materiae plasticae, fibrarum vitri vel metalli cum mensuris linearibus notis. Est divulgatum instrumentum metiendi. Flexibilitas longitudini magna facile portari in sacculo vel arca instrumentorum et metiendo circum curvas vel angulos indulget. Hoc tempore est ubique praesens et appareat in forma minima ut ornamentum in vincula clavium vel ornamentum exiguum. Agrimensores taeniis mensuralibus longior quam 100 metra utuntur.

Utilitas[recensere | fontem recensere]

Taeniae mensurales quae vestitoribus vel vestificis destinatae fuerunt erant texti flexibilis vel materiae plasticae. Hoc autem tempore taeniae mensurales ad suturam sunt fibrarum vitri, quae tam facile non tendit vel scindit. Taeniae mensurales ad materiaturam fabrilem vel constructionem saepe sunt taeniae metallicae curvae rigidae quae ut rigida rectaque cum extenta remanere potest, sed in spiram ad recondendum commodum recedit.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Traupman, Iohannes. 2007. Latin and English Dictionary. Ed. 3a. ('Lexicon Anglice-Latine/Latine-Anglice: Editio Tertia'). p. 676. Universitas Sanctis Iosephis Pennsylvaniae. ISBN 978-0-553-59012-8.. Vide Anglice tape measure.