Latinitas nondum censa

Systema trium phasium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Rotans campus magneticus cuiusdam motri trium phasium

Systema trium phasium est modus vim electricam fluxionibus alternantibus per fila conductiva transmittendi, qui a pluribus retibus electricitatem subministrandi in orbe terrarum adhibetur. Etiam hoc systema adhibetur ad motra magna et alia onera magna electricitate impellenda, quia eadem tensione habita hoc systema minus materia conductiva utitur quam alia systemata.

Hoc in systemate, tres circuitus tres eiusdem frequentiae fluxiones alternantes ferunt, quae diversis temporibus ad summos valores adveniunt. Si tempore quodam summum valorem circuitus primus habet, secundus triente undulationis ab eo distat, tertius besse undulationis. Haec inter phases mora potentiam paene constantem praeberi efficit, et hoc agendo, campus magneticus rotatans creari potest in motro electrico.