Stephanus Spurr

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Stephanus Spurr, vulgo plenius Michael Stephen Spurr (natus die 9 Octobris 1953 in Australia), alumnus universitatum Sidneiensis et Oxoniensis, est historicus et scholarum magister. Apud Collegium Etonense annis 1984-2000 varia officia implevit: ibi inter annos 1989 et 2000 Museo Artis Aegyptiae Myers praepositus est. Fuit primus magister Collegii Cliftoniensis ab anno 2000, sed ab 2005 primus magister Collegii Sancti Petri ad Westmonasterium.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1983 : "The Cultivation of Millet in Roman Italy" in Papers of the British School at Rome vol. 51 (1983) pp. 1-15
  • 1986 : Arable Cultivation in Roman Italy c. 200 B.C.-c. A.D. 100
  • 1986 : "Agriculture and the 'Georgics'" in Greece & Rome 2a ser. vol. 33 (1986) pp. 164-187
  • 1993 (interpres) : Claudius Magris, A Different Sea
  • 1995 : "Major W. E. Myers, O.E.: soldier and collector" in Nicholas Reeves, Stephen Quirke, Egyptian Art at Eton College (Novi Eboraci: Metropolitan Museum of Art) pp. 1-3 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]