Stephanus Dabissa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Stephanus Dabissa (lingua Bosniaca: Stjepan Dabiša) fuit secundus Bosniae rex, qui ab anno 1391 usque ad mortem rexit.

Dabissa non legitimus filius filii Stephani I bani Bosniae fuit. Vladislaus, secundus filius Stephani I, aut Ninoslaus, tertius Stephani I filius, fuit Stephani Dabissae pater.

Stephano Tuartco I mortuo, Stephanus Dabissa novus rex electus est. Is Sigismundo et Mariae, regibus Hungariae, debuit dare partes Dalmatiae et Croatiae quae Stephanus Tuartcus I vicerat.

Anno 1394, cum Sigismundus Luxemburgicus, iure uxoris rex Hungariae, in Bosniam venisset, oppidum Dobor appellatum populavit, et Stephanus Dabissa factus est Sigismundi vassallus.

Uxor regis Stephani Dabissae fuit Helena Gruba, quae ei peperit Stanam, unam filiam.

Stephanus Dabissa rex mortuus est die 8 Septembris 1395 de morbo epidemo. Helena nova regina Bosniae electa est a Consilio Regni Bosniae.

Antecessor:
Stephanus Tuartcus I
Rex Bosniae
1391-1395
Successor:
Helena Gruba