Latinitas nondum censa

Skat

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Ludus Altenburgensis, vulgo skat, est ludus chartarum Altenburgi oriundus et imprimis in Germania lusus. Quamquam tribus lusoribus ludendus est, sunt variationes, e.g. Ludus Altenburgensis rusticus, quae a duobus lusoribus ludi potest. Variatio trium lusorum sola sequentibus explicationibus tractata est.

Regulae Ludi[recensere | fontem recensere]

Ante Ludum[recensere | fontem recensere]

Ante ludum ipsum chartae triginta et duae distribuuntur ad lusores, qui singuli denas accipiunt, duabus chartis remanentibus in stirpe (Theodisce: Stock) positis, et diiudicandum est, qui ex tribus lusoribus contra alteros ludit. Haec diiudicatio lacessere (Theodisce: reizen, Anglice: bid) appellatur: Numeri certi (ad istos videndos vide inferiorem tabulam) uni lusori nuntiandi sunt et alteri, qui chartas non distribuit, respondendum est sic aut non. Si hic non respondet, nuntianti ludendum est; sin sic respondet, sed nuntians non iam lacessit, respondenti ludendum est, nisi distribuens plura lacessat - id est numerum maiorem quam novissime nuntiatum nuntiet. Quo maiores sunt numeri dicti, eo difficilior est ludus ludendus. Nam ludus Altenburgensis constat ex variis ludis, quorum unusquisque regulas proprias habet. Lusori, qui plurimum lacessivit, est facultas stirpem sumendi, ut duas chartas mutet et sic facilius vincat. Tum ei variatio ludenda nuntianda est. Si alteri eum victurum esse negent, contra dicant; sin lusor sole ludens se tamen victurum esse credat, re respondere possit, qui nuntius ab alteris iterum verbo Bock negari possit.

Varii Ludi[recensere | fontem recensere]

  1. Ludi Simplices: Familia electa (vel rhombulus vel corda vel spiculum vel trifolium) et equites sunt trump. Ordo chartarum est: 7, 8, 9, regina, rex, 10, monas omnium familiarum; eques, eques, eques, eques.
  2. Ludus nullarum chartarum accipiendarum (breve: Nullum): Nullae sunt chartae trump. Ordo chartarum est: 7, 8, 9, 10, eques, regina, rex, monas.
  3. Ludus Grandis (Theodisce vel Anglice: Grand): Equites sunt trump. Ordo chartarum est: 7, 8, 9, regina, rex, 10, monas omnium familiarum; eques, eques, eques, eques.
Pretia chartarum[recensere | fontem recensere]
Charta Pretium
7, 8, 9 0
eques 2
regina 3
rex 4
10 10
monas 11
Pretia singulorum ludorum[recensere | fontem recensere]

Pretia pura:

  1. Ludi simplices (ad fontem nominum chartarum videndam):
    • rhombulus (Theodisce: Karo, Anglice: Diamonds): 9
    • corda (Theodisce: Herz, Anglice: Hearts):10
    • spiculum (Theodisce: Pik, Anglice: Spades):11
    • trifolium (Theodisce: Kreuz, Anglice: Clubs):12
  2. Nullum: 23 (Haec variatio ludi est sola, quarum pretium non cum numero equitum, qui sunt in manu lusoris pretia dicentis, multiplicatur).
  3. Ludus Grandis: 24
  4. Nullum de manu: 35
  5. Nullum apertum: 46
  6. Nullum de manu apertum: 59

Multiplicatio et factores:

Omnia praeter pretium Nulli pretia pura cum numero equitum in lacessendo multiplicanda sunt. Hoc fit secundum leges sequentes:

  1. Si lusori est eques familiae trifolii, factor est 2 (appellatio: Unocum, lusi duo).
    • Si lusori insuper est eques familiae spiculi, factor est 3 (appellatio: Duobuscum, lusi tres).
      • Si lusori insuper est eques familiae cordium, factor est 4 (appellatio: Tribuscum, lusi quattuor).
        • Si lusori desuper est eques familiae rhombuli, factor est 5 (appellatio: Quattuorcum, lusi quinque).
  2. Si lusori deest eques familiae trifolii, sed ei saltem est eques familiae spiculi, factor est 2 (appellatio: sine uno, lusi duo).
    • Si lusori desunt equites familiarum trifolii et spiculi, sed ei saltem est eques familiae cordium, factor est 3 (appellatio: Sine duobus, lusi tres).
      • Si lusori desunt equites familiarum et trifolii et spiculi et cordium, sed ei eques est familiae rhombuli, factor est 4 (appellatio: Sine tribus, lusi quattuor).
        • Si lusori desunt equites omnium familiarum factor est 5 (appellatio: Sine quattuor, lusi quinque).

Alia:

Lusori etiam facultas est istos singulos ludos apertos vel de manu (id est: lusor stirpem non inspicit et chartas mutat) ludendi. Si ita agat, numerus Puerorum quasi augetur, ut factor multiplicationis lacessendae uno (vel duobus, si apertos et de manu ludat) maior fiat.

Aut lusor nuntiare potest se vincere alteris non plus quam triginta puncta, quae sunt eadem ac pretia chartarum (vide superius), (appellatur Schneider) vel nullas chartas recipientibus (Schwarz). Utraque variatio factorem multiplicationis uno auget.

Eo modo sequentia pretia nuntiari solent, dum lacessitur:

Pretium lacessendi Variatio(nes) ludi
18 Ludus simplex familiae rhombuli unocum vel sine uno
20 Ludus simplex familiae cordium unocum vel sine uno
22 Ludus simplex familiae spiculi unocum vel sine uno
23 Nullum
24 Ludus simplex familiae trifolii unocum vel sine uno
27 Ludus simplex familiae rhombuli duobuscum vel sine duobus aut apertus vel de manu vel Schneider nuntians unocum vel sine uno
30 Ludus simplex familiae cordium duobuscum vel sine duobus aut apertus vel de manu vel Schneider nuntians unocum vel sine uno
33 Ludus simplex familiae spiculi duobuscum vel sine duobus aut apertus vel de manu vel Schneider nuntians unocum vel sine uno
35 Nullum de manu
36 Ludus simplex familiae trifolii duobuscum vel sine duobus aut apertus vel de manu vel Schneider nuntians unocum vel sine uno; etiam ludi possit: ludus simplex familiae rhombuli tribuscum vel sine tribus aut apertus vel de manu vel Schneider nuntians duobuscum vel sine duobus
40 Ludus simplex familiae cordium tribuscum vel sine tribus aut apertus vel de manu vel Schneider nuntians duobuscum vel sine duobus
44 Ludus simplex familiae spiculi tribuscum vel sine tribus aut apertus vel de manu vel Schneider nuntians duobuscum vel sine duobus
46 Nullum apertum
48 Ludus Grandis unocum vel sine uno; etiam ludi possit: ludus simplex familiae trifolii tribuscum vel sine tribus aut apertus vel de manu vel Schneider nuntians duobuscum vel sine duobus
... ...

Regulae, dum luditur[recensere | fontem recensere]

Lusor dextro latere distribuentis incipit chartam aliquam in mensa deponens. Alteri lusores familiam eandem deponere debent (hoc servire appellatur) aut, si cui charta istius familiae non est, trump ponere potest, nisi Nullum vel Nullum apertum luditur, in quibus chartae trump non sunt.

Lusor, qui plurimum lacessivit statuitque, quae variatio ludi ludenda sit, contra alteros ludere debet, id est: ei sunt 61 de 120puncta accipienda, ut vincat, cum puncta alterorum consummentur, ut vincant.

Post ludum[recensere | fontem recensere]

Ludo finito, puncta omnium lusorum numerantur. Si lusor, qui sole lusit, vel 61 vel plura puncta accepit, vicit. Sin ne 61 quidem puncta accepit, alteri lusores vicerunt.

Deinde puncta vel positiva sole ludenti vel negativa alteris lusoribus describenda sunt, et iterum luditur, dum numerus certus adaequetur et ludus finem habeat.