Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus (consul 51)
E Vicipaedia
Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus (natus ignoto anno, mortuus anno 66) senator Romanus fuit. Anno 51 cum Claudio imperatore consul ordinarius creatus est. Anno 62/63 proconsul Africam administravit. Anno 66 a Marco Aquilio Regulo in senatu accusatus atque supplicio suppremo affectus est. Nepos eius Servius Cornelius Scipio Salvidienus Orfitus anno 110 consul ordinarius fuit.
| Antecessores: Gaius Antistius Vetus II et Marcus Suillius Nerullinus |
Consul 51 cum Tiberio Claudio Caesare Augusto V |
Successores: Faustus Cornelius Sulla Felix et Lucius Salvius Otho Titianus |