Schola Americana Taipeiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet inter 6 menses admeliorare. Paginis minimis Vicipaedicis necesse sunt:

Titulus, in prima sententia litteris pinguibus repetitus
Textus (e litteris 200 vel pluribus compositus) qui rem utiliter describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui rem satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam; categoriae caeruleae (aut formula {{Dubcat}}); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Aliquid maius, huic encyclopaediae congruens, e.g. textus (explicationes, historica, exempla); imago cum descriptione; nexus externi utiles plures; bibliographia.

Schola Americana Taipeiensis (Anglice Taipei American School, Sinice simplice 台北美国学校; Sinice translaticio 台北美國學校; Hanyu pinyin Táiběi Měiguó Xuéxiào ; Wade-Giles T'ai-pei Mei-kuo Hsüeh-shiao ; acronymo TAS) est schola privata internationalis Taipeii in insula Formosa sita, quae eruditionem modo Americano graduum 0–12 rei publicae Sinarum peregrinis pueris puellisque praecipue Americanis praebet. Discipuli huius scholae hodie 2200 numerantur, quae dividuntur in tres scholas: inferam (786), mediam (567), et superam (862). Fere octoginta et octo centesimae discipulorum graduatorum ad studiorum universitates et collegia eunt.

Schola anno 1949 eo proposito fundata est ut militum Americanorum in Taiwania constitutorum pueri puellaeque erudiantur. Anno autem 1979, cum tractatus diplomatici inter Civitates Foederatas et Rem publicam Sinarum rupti sunt, schola in scholam privatam internationalem facta est, administratam ab Opere Fundato Scholae Americanae Taipeiensis sub contractu ad Americanum Taiwaniae Institutum, quod fere sicut legatio Civitatum Foederatarum inofficialis? in Taiwania fungitur.