Saqqāra 3477
Saqqāra 3477 est sepulcrum iuxta Saqqāra Aegypti anno 1937 effossum. Ibi anno circiter 3 000 a.C.n. sepulta est mulier, nomine ignoto, quae mortua annum sexagesimum iam egerat. Iuvenis graviter dentibus et ore vulnerata est, ita ut cenam subter enumeratam non manducare posset.
Epulum funebre[recensere | fontem recensere]
In sepulcro reliquia satis bene servata epuli funebris reperta sunt. Fercula 14 illata sunt, quae enumerare possumus, ordine autem ignoto:
- Panis farreus triangularis
- Puls hordeacea
- Ius vel sorbitio pinguis, originis incertae
- Bacae paliuri arboris
- Costae bubulae
- Coturnix assa, capite sub ala misso
- Renes duo
- Fructus (fici ut videtur) cocti
- Liba e melle, parva rotunda
- Columba elixa
- Piscis coctus, capite remoto
- Costae femurque bubulum
- Caseoli in ollulis tribus conditi
- Vinum in amphora conditum
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- W. B. Emery, A Funerary Repast in an Egyptian Tomb of the Archaic Period. Lugduni Batavorum: Nederlands Instituut voor het Nabije Oosten, 1962. ISBN 978-90-6258-141-2
- W. B. Emery, "An Ancient Egyptian Meal Preserved for 5000 Years: the Saqqara find" in Illustrated London News vol. 194 (1939) p. 151
- W. B. Emery, Archaic Egypt (Harmondsworth: Penguin Books, 1961) pp. 241-246, tab. 28-29
- Al Leonard iunior, "Food for Thought: Saqqara Tomb 3477 Revisited" in Near Eastern Archaeology vol. 63 (2000) pp. 177-179 JSTOR
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.