Samuel Twardowski

E Vicipaedia
Ogończyk – insigne familiae Twadowski

Samuel de Skrzypna Twardowski, natus ante annum 1600, mortuus die 6 Iulii anno 1661, fuit magnus Polonicus poëta barocus.

In Polonia Magna, in familia nobili insigni Ogończyk natus est. Propter clara opera epica Vergilius Polonus nominatus est. Ea sunt:

  • Przeważna legacyja Krzysztofa Zbaraskiego (Gravissima legatio Christophori Zbaraski, 1633), curiosum propter descriptiones morum Turcarum
  • Władysław IV, król polski i szwedzki, (Vladislaus IV, rex Poloniae et Sueciae, 1649), vitam regis praeclari laudans
  • Wojna domowa z Kozaki i Tatary, Moskwą, potem z Szwedami i Węgry, (Bellum civile cum Cosacis et Tartaris, Moscovia, tum cum Suecicis Ungarisque, scriptum in finite vitae, prima plena editio 1681), optimum eorum, maxima bella Poloniae diligenter cantans

Twardowski quoque tria nota poëmata scripsit:

  • Dafnis w drzewo bobkowe przemienieła się (Daphnis in arborem lauream mutata est, 1638), allegoria victoriae amoris spiritualis super voluptatem
  • Satyr na twarz Rzeczypospolitej (Satyrus in faciem Res Reipublicae, 1640), mores populi Polonici vituperans
  • Nadobna Paskwalina (Pasqualina pulcher, 1655), allegoria vitae humanae et poenitentiae

Nexus interni