Latinitas bona

Rolandus Gibbons

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rolandus Gibbons

Rolandus Gibbons (baptizatus Oxoniae 25 Decembris 1583, dies natalis ignotus; mortuus Cantuariae 5 Iunii 1625) fuit compositor et organista Anglicus aevi Tudorensis.

Inter annos 1596 et 1598 fuit chorista Collegii Regii apud Cantabrigiam ubi frater fuit magister choristarum. Universitate anno 1598 intrato,? cum honoribus baccalaureatus musicae graduatus est anno 1606. Iacobus I Rex eum laicum Capellae Regiae clericum creavit, ubi organista a 1615 usque ad mortem ministravit. Fuit etiam organista Abbatiae Westmonasteriensis et clavicymbalista in privata curiae Caroli I Regis camera. Apoplexia, aut fortasse pestilentia bubonica, ut nonnulli ferunt, Cantuariae interemptus est 41 annos natus.