Rex captivus (Wright)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Rex captivus": adumbratio Iosephi Wright anno fere 1772 facta (Museum et Pinacotheca Derbiensis)

"Rex captivus", vulgo The Captive King est adumbratio monochromatica quam Iosephus Wright Derbiensis anno 1772 seu 1773 fecit ad futuram tabulam pictam delineandam. Guido de Leziniaco rex Hierosolymitanus ibi figuratur qui, die 4 Iulii 1187 captus, in castello quodam a Saladino detinetur. Tabula ipsa, cuius Wright versiones vel unam vel duas annis 1773-1774 creaverit, deperdita est. In adumbratione (hodie in Museo Derbiensi servata) adnotationes leguntur Petri Perez Burdett a quo Wright consilia de tabula sua postulaverat.

Bibliography[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!