Publius Palfurius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Publius Palfurius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 56 consul suffectus in locum Marci Trebellii Maximi creatus est[1]. Cum Lucio Annaeo Seneca fasces tenuit. Filius Marcus Palfurius Sura orator et philosophus Stoicus a Vespasiano e senatu expulsus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ingemar König, Der römische Staat II, Die Kaiserzeit, Stuttgardiae 1997, p. 468
  2. Suetonius, Domitianus, XIII