Proelium in Campo Merlino

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Disambig.svg
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Proelium in Campo Merlino (Campus Merlinus[1] in hodierna Kosovia, Serbice: Kosovo polje) sequentes proelia valere potest:

  • Proelium in Campo Merlino (1389): Proelium die 15 Iunii 1389 in Campo Merlino commissum est. Ab hac parte copiae principis Serbici Lazar Hrebeljanović et Vuk Branković necnon exercitus Bosnicus Vlatko Vuković duce, qui a rege bosnico Tvrtko I missus erat, ab illa parte copiae Imperii Ottomanici Sultano Murado I atque filiis eius Baiazethe I et Yakub constiterant.
  • Proelium in Campo Merlino (1402): Anno 1402 duo exercitus Serbici exadversi pugnaverunt: Stefan Lazarević, filius principis Lazar, et Đurađ Branković, filius Vuk Branković, de principatu Serbiae certaverunt. Stefan Lazarević victor e pugna exiit, Đurađ Branković auctoritatem avunculi agnoscere debuit.
  • Proelium in Campo Merlino(1448): Tertium proelium in Campo Merlino inter dies 17 et 20 Octobris anni 1448 locum habuit. Exercitus Ottomanicus Murado II duce copias "militum Christi" Ioanne Hunyadi duce superavit. Duplex fraus facta est: Ioannes Hunyadi dux expeditionis sacrae, cum cladem praevideret, cum copiis suis fugit socios Germanos bohemicosque deserens, qui tum ab Ottomanis victi sunt; eiusdem temporis fere 4 000 (secundum alios 8 000) Valachi ad Ottomanos perfugerunt.
  • Proelium in Campo Merlino (1915): Clades exercitus Serbici ac Montis Nigri a copiis austro-hungaricis et bulgaricis mensibus Novembris / Decembris anni 1915 accepta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ad nomen vide commentationem Kosovia