Proelium Rupium Rubrarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Proelium Rupium Rubrarum (Sinice 赤壁之戰) ab exercitu domus Han imperiali Cao Cao duce cum foedere meridiano Sun Quan duce anno 208/209 pugnatum est. Cao, omnibus septentrionalibus Sericis sibi subiectis maximoque adversario Yuan Shao belli interfecto, exercitum sub nomine imperatoris Xiandi ad meridiana vincenda deduxit. Cladem ingentem cum dolo hostium incendium in naves ingressas fecisset accipere coactus, vix integer domum rediit. Post quam vicere duo ex socialibus copiis duces tota meridiana regebat, tribus regnis conditis, in quae Serica omnis fuit diu divisa.