Portolani

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Portolanus, etiam portulanus (a verbo Italico portolano < Latine portus) fuit liber antiquus, saepe tabulis praeditus, qui navigatoribus secundum litus navigantibus auxilio erat. Primi portulani e saeculo XIII exstant.

Continuatione coniuncti sunt cum illis libris Graecis, qui περίπλους (períplous) vocantur, quibus formae orarum riparumque et qualitates portuum et pericula navigantibus imminentia describuntur.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad portolanos spectant.


Cartographia Haec stipula ad cartographiam spectat. Amplifica, si potes!