Politica Italica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Politica Reipublicae Italicae (vel Res politicae Italicae) est ut illa Reipublicae Parlamentariae ubi Praeses Consilii ministrorum caput gubernationis maioritate parlamentaria est. Gubernatio potestatem exsecutivam habet, Parlamentum legislativam. Iudices independentes potestatem iudicialem habent. Praeses Reipublicae maximus honos civitatis est. Facultas legum faciendarum ad Cameram Deputatorum, qui ex 630 legatis, et ad Senatum, qui e 315 senatoribus constat, pertinet. Senatus in Palatium Madama, Camera in Palatium Montecitorio cogitur. Dux civitatis est praeses rei publicae, a coniunctis Senatu atque Camera Deputatorum in septem annos creatus. Rei publicae praeses hodiernus (anno 2011) est Georgius Napolitano, cum consilii ministrorum praeses sit Henricus Letta.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]