Poetae Lacuum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dove Cottage iuxta Grasmere Cumbriae in Terra Lacuum. Hic olim habitabant Gulielmus et Dorothea Wordsworth.

Poëtae Lacuum (Anglice: Lake Poets) Terram Lacuum Angliae saeculo XIX ineunte habitabant. Genera poëseos varia colentes Motus Romantici censentur participes fuisse; sine exceptione a scriptoribus periodici Edinburgh Review vituperati sunt. Huius gregis poëtae praecipui fuerunt Gulielmus Wordsworth, Samuel Taylor Coleridge, Robertus Southey. Cum iis adsociati sunt Dorothea Wordsworth, Carolus Lloyd, Hartley Coleridge, Iohannes Wilson, Thomas de Quincey.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]