Plautilla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Plautilla

Plautilla (mortua anno 211), e familia patricia Romana orta, brevissimo spatio fuit uxor imperatoris futuri Caracallae.

Plautilla fuit filia Gaii Fulvii Plautiani, imperatoris Septimii Severi amici et ab anno 197 praefecti praetorio. Anno 202, Bassianus (quem nomine Caracalla cognovimus), filius imperatoris maior natu, iussu patris Plautillam in matrimonium duxit, ipse autem nolens.

Septimius Severus die 22 Ianuarii 205 Plautianum interfici iussit, Caracalla adnuente. Plautilla exsul Liparam ad insulam iit, ubi anno 211, iussu Caracallae nuper ad principatum elevati, interfecta est.