Pica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pica
Pica pica
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Passeriformes
Familia: Corvidae
Genus: Pica
Brisson, 1760
Species

Pica est genus avium familiae Corvidarum, in Vetere Novoque Mundis endemicum. Eis sunt longae caudae et plerumque signa alba et nigra. Una species late in Europa et Asia habitat, una ubique in America Septentrionali, et una solum in California.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Picae ferme existimantur cognati Cissae et Urocissae, generum Asianorum, sed investigationes recentiores (Ericson et al. 2005) confirmant eis cognatos propinquissimos potius esse corvos Eurasianos.

Duae vel tres species late notae sunt, una species rostro flavo et una vel duae rostro nigro. Investigationes recentiores (Lee et al. 2003) taxinomiam picarum in dubium vocant. P. hudsonia et P. nuttalli inter se sunt cognati propinquissimi, sed fortasse non species disiunctae; si species sint, Coreana P. picae varietas propria species existimanda est. Species ergo sunt:

Pica mourerae, praehistorica picae species, in fossiliferis finis aevorum PliocaeniPleistocaeni stratis Maioricae invenitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Avis Haec stipula ad avem spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg