Aymericus Placentinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aymericus Placentinus, ita ex urbe nativa appellatus (anno circiter 1245 natus; Bononiae mortuus die 19 Augusti 1327), eruditus philosophiae et theologiae, amicus Nicolai Boccasini (papae futuri Benedicti XI) fuit provincialis Graeciae in ordine Fratrum Praedicatorum ab anno 1286 et deinde magistrorum eiusdem ordinis duodecimus; hoc officium inter annos 1304 et 1311 perfunctus est. Eo dicatus est liber Commodorum ruralium a Petro de Crescentiis anno 1309 confectus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Aymeric of Piacenza" in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907-1914) textus alius
  • T. Alfonsi, "Il padre Aimerico Giliani e Pier de' Crescenzi" in T. Alfonsi et al., edd., Pier de' Crescenzi: studi e documenti (Bononiae, 1933) pp. 49-60


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!