Petrus Rosei

E Vicipaedia
Petrus Rosei, iuris consultus atque scriptor, anno 2009

Petrus vulgo Peter Rosei (natus die 17 Iunii 1946 Vindobonae) iuris consultus atque scriptor Austriacus notissimus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iuribus studuit in Alma Matre Rudolphina Vindobonensi doctoratum anno 1968 adepturus. Annis inter 1969 et 1972 secretarius pictoris Ernesti Fuchs fuit et artificiis mercaturam fecit. Tunc domum editoriam Vindobonensem quandam de libris definitivis moderatus est. Anno autem 1972 auctor liber e professione sese fecit operam dans e.g. Graecii in turba artificum in Foro Stadtpark convenientium.

Genus opera pangendi[recensere | fontem recensere]

Opuscula eius varia consistunt in fabellis, itinerariis (e.g. Fliegende Pfeile, 1993), fabellis brevissimis, dramatibus radiophonicis, scriptis scaenariis, fabulis Milesiis. Eius poematum collectione frui potes e voluminibus anno 1979 editis quae praetitulantur Regentagstheorie et Das Lächeln des Jungen. Usus modorum narratoriorum destructorius et genus scribendi laconicum in operibus poeticis aphoristicis effecerunt, ut Petrus Rosei mox philosophus inter auctores Austriacos et propagator litterarum Austriacarum modernarum inclutissimus putaretur.

Argumenta[recensere | fontem recensere]

Iam primo in fabularum anthologio praetitulato Landstriche (1972) argumenta praelata inveniuntur: periculum definitionis sui ipsius in hominibus temporum nostrorum, quae themata ab auctore repetebantur in mythistoriis his: Wer war Edgar Allan? (1977), Das schnelle Glück (1980) et Die Milchstraße (1981).

Scriptori nostro placet criseis conscienctiae apte atque pense depingere, e.g. apud opera Entwurf für eine Welt ohne Menschen, Entwurf zu einer Reise ohne Ziel (1975), Der Fluß der Gedanken durch den Kopf (1976), Von Hier nach Dort (1978). Cogitationes sociales criticae de relationibus inter viros et feminas vigentibus in gradum considerationis maiorem efferuntur in sex tomis quibus tituli Komödie (1984), Mann & Frau (1984), 15000 Seelen (1985), Die Wolken (1986), Der Aufstand (1987), Unser Landschaftsbericht (1988) ironia numquam deficiente. Itaque Albertus von Schirnding criticus Petrum Rosei expertissimum esse in quaestionibus de mundo perituro affirmavit.

Ut versionem novam fabulae Romanensis de urbibus magnis en opus Rebus (1990), ubi coloribus et aspectibus maxime variis metropolis acuratissime praesentatur atque discissa reconstruantur. Sequebantur inter alia opera mythistoria praetitulata Persona (1995), collectio tractationum captantissima Naturverstrickt (1998), historiuncula itineris St.Petersburg. Paris. Tokyo (2000) necnon Album von der traurigen und glücksstrahlenden Reise (2002). Ne obliviscamur fabulae Milesiae sat complicatae Wien Metropolis (2005), in qua Rosei ad rete narratorium perficiendum figurarum atque confabulationum multitudinem maximam adhibet. Omnia haec Vindobonae annis a Secundo bello pancosmico aguntur.

Praemia et honores selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1973: Rauriser Literaturpreis
  • 1980: Literaturpreis des Kulturfonds der Landeshauptstadt Salzburg
  • 1986: Elias-Canetti-Stipendium der Stadt Wien
  • 1987: Literaturpreis der Salzburger Wirtschaft
  • 1991: Österreichischer Würdigungspreis für Literatur
  • 1993: Franz-Kafka-Preis
  • 1997: Literaturpreis der Stadt Wien
  • 1999: Anton-Wildgans-Preis
  • 2007: Österreichisches Ehrenzeichen für Wissenschaft und Kunst
  • 2016: Großes Ehrenzeichen für Verdienste um die Republik Österreich

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gerhard Fuchs, Günther A. Höfler (edd.): "Peter Rosei". Droschl, Graz 1994. 3-85420-376-4 (Dossier, 6)
  • Walter Vogl (ed.): "Basic Rosei", Wien 2000

Nexus externi[recensere | fontem recensere]