Petra Ernstberger

E Vicipaedia
Wikidata Petra Ernstberger
Res apud Vicidata repertae:
Petra Ernstberger: imago
Petra Ernstberger: imago
Nativitas: 11 Novembris 1955; Remscheidium
Patria: Germania

Familia

Coniunx: no value
Proles: unknown value, unknown value

Petra Ernstberger (nata Petra Rosenberger die 11 Novembris 1955 Remscheidii) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ernstberger annis 1975 - 1978 apud universitatem Baruthensem studebat, ut magistra scholarum elementariarum fieret. Postquam referendaria operam dedit, anno 1981 secundam probationem accepit. Tum ad annum 1990 magistra fuit et dehinc apud Universitatem Baruthensem docet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ernstberger ab anno 1994 legata ad Dietam Foederalis Germaniae est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ernstberger duos liberos habet, sed divortium fecit cum marito.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Petram Ernstberger spectant.