Periculum morale

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Periculum morale[1][2] sensu speciali oeconomico statum indicat quo quiddam spe lucri negotium periculosum incipit et confidit si male evenerit alium damnum laturum esse.

Exempli gratia argentarii negotia periculosa incipiant sperantes in casu adverso sibi collegas argentarii centralis adiuvaturos esse.

Sententia periculi moralis est "utilitas privata, periculum publicum" quod est contrarium senteniae societatis ferriviariae cuius nomen erat "Stockton and Darlington Railway Company" quae sententiam habebat Latinam "periculum privatum utilitas publica".[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theologia Universalis: Ad Mentem & methodum ..., Volume 1; Volume 4 By Gallus Cartier
  2. 2.0 2.1 "Moral Hazard" (Anglice)