Argentaria ethica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Argentaria ethica est argentaria cuius moderatoribus ac cooperatoribus sit regulis ethicis praestitutis obtemperandum, per quas in pecuniis locandis, mutuandis, quoquo modo collocandis, in faenoribus exigendis, in inceptis opes praebendo provehendis, in quacumque, ut paucis dicamus, eiusdem argentariae transactione pecuniaria eventuum et socialium et oecologicorum ratio habeatur.

Argentariae ethicae notio altera saeculi vicesimi dimidia parte in Europa et in America Septentrionali orta est, crevit, ad rem est deducta.