Paulus Magnette

E Vicipaedia
Wikidata Paulus Magnette
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Magnette: imago
Paulus Magnette: imago
Nativitas: 28 Iunii 1971; Lovanium
Patria: Belgica

Paulus, vulgo Paul Magnette (Lovanii natus die 28 Iunii 1971) est politicus Valloniae et Belgicae. Alumnus est universitatis liberae Bruxellensis ubi scientiae politicae studuit. Gradum doctoratus anno 1999 ascendit. Professor apud almam matrem Bruxellensem directorque instituti studiorum Europaeorum ab anno 2001 meruit.

Minister a valetudine fuit iuxta regimen Vallonense a die 20 Iulii 2007 brevi temporis spatio, sed minister foederalis a climate et energia a die 21 Decembris eius anni ad 6 Decembris 2011, deinde minister ab operibus publicis usque in diem 17 Ianuarii 2013. Praefectus urbi Caroloregio die 3 Decembris 2012 electus est, quo officio usque adhuc fungitur. A die 23 Iulii 2014 minister praeses regionis Valloniae meret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rectionis Belgicae Aelii Di Rupo 2011–2014
Ministri praesides Valloniae

Ioannes Mauricius Dehousse 1981 • Andreas Damseaux 1982 • Ioannes Mauricius Dehousse 1982 • Melchior Wathelet 1985 • Guido Coëme 1988 • Bernardus Anselme 1988 • Guido Spitaels 1992 • Robertus Collignon 1994 • Aelius Di Rupo 1999 • Ioannes Claudius Van Cauwenberghe 2000 • Aelius Di Rupo 2005 • Rudolphus Demotte 2007 • Paulus Magnette 2014 • Gulielmus Borsus 2017 • Aelius Di Rupo 2019

Capsae cognatae: Primi ministri Belgicae • Ministri praesides regionis Bruxellanae • Flandriae