Paradoxum suspendii inopinati

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paradoxum suspendii inopinati, sive paradoxum examinis improvisi, est paradoxum epistemologicum de homine, qui divinare conatur, quando futurum accidat eventum, quod improviso temporis momento factum iri narratur. Hoc paradoxo haec contineri videtur antinomia, quod aliquid inexspectati exspectatur.

Quamquam in studio philosophico magni momenti est huius paradoxi vim et naturam accurate expedire, tamen nulla de his rebus consensio, nedum constantia ultima, exstitit.[1] Schola logica hunc ad paradoxi naturam aditum praebet: proponit enim, paradoxum ex sententia sibi contradicenti oriri quae ad se ipsum referens in medulla sententiae iudicis sit. Aditum alterum schola epistemologica dat: paradoxum, quia de sententia nostra scientiae dependat, epistemologici generis esse.[2] Quamquam paradoxum esse simplex videtur, "problema magni momenti" philosophiae appellatur ob difficultates sub paradoxo.[3]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Sit descriptio paradoxi:[4]

Quaesitor reo damnato dicit quod is meridie diei profesti hebdomadis insequentis suspendetur, sed suspendium ei erit mirum. Is diem suspendii nesciet usque ad tempus quo carnifex in ianuam carceris meridie diei pulsabit.

Reus cogitans colligit quod non suspendetur. Ratio est in nonnullis partibus. Prima, colligit quod "suspendium mirum" die Veneris non potest, quia si usque ad diem Iovis non suspendetur, erit sola dies una reliqua, ita die Veneris suspendi non potest mirum. Quia quaesitor dicit suspendium ei erit mirum, colligit quod suspendium die Veneris non potest.

Secunda, colligit quod suspendium die Iovis non potest quoque, quia die Veneris non potest, ita si usque ad diem Mercurii non suspendetur, suspendio die Iovis est. Item colligit quod die Mercurii, Martis, Lunae non potest. Is gaudio ad carcerem reddit, pro certo sciens eum non suspensurus esse.

Hebdomade insequente, carnifex in ianuam meridie diei Veneris pulsat — quae res, contra omnem supra, erat ei mirum totum. Omne quod quaesitor dixit erat verum.

Sunt aliae translationes paradoxi quae pro suspendio examinem, exercitationem, probatiunculam, leonem post ianuam reponit.[1]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 T. Y. Chow (Ian 1998). "The surprise examination or unexpected hanging paradox". The American Mathematical Monthly 
  2. "Epistemic Paradoxes". Stanford Encyclopedia. 30 Dec 2011 
  3. R. A. Sorensen (1988). Blindspots. Clarendon Press 
  4. "Unexpected Hanging Paradox". Wolfram