Offa (rex Merciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus regiminis Offae Regis

Offa fuit rex Merciae ab 757 ad mortem in Iulio 796. Filius Thringfrithi et e prosapia Eovae, fratris Pendae regis qui Merciam ante annos centum rexerat, imperium ipse, bello civili confecto, Aethelbaldoque rege necato, suscepit.

Offa erat rex Christianus qui iurgiis cum Iaenbercto Archiepiscopo Cantuariae contendebat, adeo ut Hadriano I Papae persuaderet ut Provincia Cantuariensis dividi et nova Provincia Lichfeldensis crearetur.

Despectus in Vallum Offae apud Knill

Hodie Offa notissimus est eo quod vallum defensivum construxit ab Sabrinae aestuario ad Devae aestuarium ut gentes Cambrenses a Saxonibus secerneret.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]