Nicolaus Everardi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicolaus Everardi sive vulgo Nicolaas Everaerts natus in vico Grijpskerke (prope Middelburgum), circiter anno 1462 et mortuus Mechliniae anno 1532, erat iurisconsultus qui factus est praeses curiae Hollandiae Hagae Comitum et postea Magni Concilii Mechliniensi.

Erat scriptor et locutor latinus, scripsit librum de topicis iuridicis qui per duo saecula in usu fuit apud iuristas.

Plures ex eius liberis fuerunt poetae latini: Nicolaus Grudius, Hadrianus Marius et praecipue Ianus Secundus.

Fuit professor et rector Studii Generalis Lovaniensis anno 1504.