Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Nerdiludium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Medii Aevi imago nerdiludii

Nerdiludium est ludus tabularis qui Europam ex solis ortu medio aevo attigit Romanis ludis duodecim scriptorum et tabulae similis. Nomen Latinum a fonte Persico seu Arabico derivatur, cf. vox Arabica نَرْد (nard).

Fontem praecipuum de hoc ludo scripsit Thomas Hyde anno 1694: Historia nerdiludii: hoc est dicere trunculorum.

Nerdiludium, vel similis quidam ludus, a Leibnitio commemoratur:

"Ludi Misti ex fortuna & ingenio aptissime vitam humanam, sed maxime res militares & praxin medicam repræsentant ; ubi pars arti, pars casui necessario danda est; ut in ludo, qui à versa vice (verkehren) apud Germanos nomen invenit, cui vicinus Tric-trac. Et hic conjungendæ sunt consequentiæ certæ cum verisimilitudinum æstimatione." (Annotatio de quibusdam Ludis)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Finkel, I. L., ed. 2007. Ancient Board Games in Perspective. Londini: British Museum. ISBN 9780714111537
  • Grandet, Mathieu, et Jean-François Goret. 2012. Echecs et trictrac: fabrication et usages des jeux de tables au Moyen Âge. Lutetiae: Errance. ISBN 9782877725033
  • Novrup, Svend. 2000. Bogen om backgammon. Hafniae: Aschehoug.
  • Obolensky, Alexis, et Ted James. 1973. Backgammon: The Action Game. Novi Eboraci: Macmillan.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad nerdiludium spectant.