Novum Lovanium
E Vicipaedia
(Redirectum de Neolovanium)
Novum Lovanium, sive Lovanium Novum sive Neo-Lovanium vel Neolovanium (haec forma hybridica graeco-latina minus genio linguae latinae congruit) (fr. Louvain-la-neuve) est urbs nova quae condita est anno 1968 in provincia Brabantiae Vallonicae, in Belgio, postquam alumni Universitatis quibus in usu erat lingua francogallica expulsi sunt ex urbe Lovanio vi novarum legum linguisticarum.
In hac urbe nova constructa sunt ab anno 1968 aedificia destinata parti Universitatis Catholicae Lovaniensis cui ab anno 1834 lingua francogallica erat in usu.
Inscriptio latina in urbe Neolovanii [recensere]
Hoc epigramma inscribendum in monumento Lovanii Novi composuit vates Alanus Divutius[1]:
-
- HIC UBI ERANT OLIM SOLUM LAETISSIMA CULTA
- MOENIA NUNC SURGUNT URBIS QUA GALLICA LINGUA
- EFFUGIENS LEGES TUTUM PERVENIT ASYLUM.
Notae [recensere]
- ↑ Alanus Divutius, "Poematia", in commentariis, Vita Latina, n°64, Avenione, mensis decembris, 1976, p.44.
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |