Novum Lovanium

E Vicipaedia
Forum Maximum urbis Novi Lovanii.
"Forum Universitatis" in urbe Novi Lovanii.

Novum Lovanium, sive Lovanium Novum sive Neo-Lovanium vel Neolovanium (haec forma hybridica graeco-latina minus genio linguae latinae congruit) (fr. Louvain-la-Neuve) est urbs nova quae condita est anno 1968 in provincia Brabantiae Wallonicae, in Belgica, postquam alumni Universitatis quibus in usu erat lingua francogallica expulsi sunt ex urbe Lovanio vi novarum legum linguisticarum.

In hac urbe nova constructa sunt ab anno 1968 aedificia destinata parti Universitatis Catholicae Lovaniensis (id est Université catholique de Louvain) cui ab anno 1834 lingua francogallica erat in usu.

Inscriptio latina in urbe Neolovanii[recensere | fontem recensere]

Hoc epigramma inscribendum in monumento Lovanii Novi composuit vates Alaenus Divutius[1]:

HIC UBI ERANT OLIM SOLUM LAETISSIMA CULTA
MOENIA NUNC SURGUNT URBIS QUA GALLICA LINGUA
EFFUGIENS LEGES TUTUM PERVENIT ASYLUM.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alaenus Divutius, "Poematia", in commentariis, Vita Latina, n°64, Avenione, mensis decembris, 1976, p.44.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!