Nazaraeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nazaraeus (Hebraice נזיר, nazir, 'consecratus, separatus') secundum Biblia fuit vir sive mulier qui votum habebat, ut se Deo consecrarent. Lex Nazaraei reperitur capitulo 6 libri Numerorum. Nazaraei a vino abstinebant, pilos non secabant, et ad mortuos non ingrediebantur. Cum tempus voti completum sit, Nazaraei radebant "ante ostium tabernaculi conventus caesariem consecrationis suae tolletque capillos suos et pone[ba]t super ignem" cum aliis oblationibus, a sacerdote oblatis.[1]

Iudaei Orthodoxis votum Nazaraei etiamnunc theoretice possibilis est, sed Templo Hierosolymitano absenti id non exercetur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio, Libri Numeri.
  2. Rabbi Mendy Hecht, What is a nazir?", AskMoses.com.