Nathanael "Rex" Cole

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nat King Cole, Novum Eborarcum, 1947

Nathanael Adams Coles (natus in Montgomery in Alabama 17 Martii 1919 - obiit 15 Februarii 1965), "Rex" cognomine, fuit musicus Americanus, qui primum ut clavilista iazicus famam acquisivit, Quamvis clavilista peritissimus esset, famam maximam debebat voci suae lenissimae barytonae, quam et in Grege Magno et in iaze adhibebat. Primus fuit Americanus nigritus hospes programmatis televisifici, et late inter maximas personas musicas in historia Civitatum Foederatarum habetur.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!