Nahavand

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nahavand (Persice: نهاوند, etiam Nahāvand, Nehāvend, et Nīhāvand nuncupata) urbs est in provincia Hamadanense in Irania. Populationem urbis 72,218 esse existimatur. A meridie Hamadanae sita est. Una antiquissimarum urbium Iraniae putabatur.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Urbi volventibus annis diversa nomina tributa sunt: Nahavand, Nahavend, Nahawand, Nahaavand, Nehavand, Nihavand or Nehavend (prius Mah-Nahavand), antiquitate autem Laodicea[1] (Graece: Λαοδίκεια; Arabice: Ladhiqiyya), Antiochia in Persis, Antiochia Chosrois (Graece: Αντιόχεια του Χοσρόη) et Niphaunda.

Historia[recensere | fontem recensere]

Condita est a Dario I Magno in Media una cum duobus aliis urbibus Achaemenidicis nomine Apamea et Xerxes. A Plinio[1] urbs in extrema limite Mediae posita est.

Prope urbem proelium apud Nahavand anno 642 gestum est quo regni Sassanidarum finis paratus est coepitque expugnatio Iraniae per Arabes. Inter annos 1589 et 1603 et iterum 1734 et 1730 a Ottomanidis regnabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]