Myzethra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Myzethras

Myzēthra -ae f. (Neograece: Μυζήθρα) est caseus translaticius non patorizatus ex sero caprino vel ovino, addito lacte, mollis, candidus, lubricus et granulatus, sapore recoctae salsae simili.

Variis magnitudinibus fit, sed forma saepissime est coni truncati. Recens et mollis venit, aut dulcis aut amara (haec dicitur "xynomyzethra"), aut etiam vetustata duraque (Anthotyrus). Edi solet vice dulcis cum melle, vel gustationis cum olivis et lycopersicis.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]