Museum in Castello Inferiore

E Vicipaedia
Castellum Inferius cum turri ecclesiae paroecialis, Graeciae Variscorum

Museum historiae regionalis in Castello inferiore (Theodisce: Heimatmuseum im Unteren Schloß) invenitur Graeciae Variscorum in Germania, in via Burgplatz nr 12.

Historia[recensere | fontem recensere]

Castellum cum ecclesia protestantica parochiali unionem architectonicam iniit, quibus genera structoria varia sunt ex tempore Romanico usque ad saeculum XIX. Museum anno 1929 institutum erat. Praeter sectionem de historia regionali et diaetas rebus textoriis plenas sarta conservantur in situ hoc et officium periegeticum et conservatorium urbanum. In tabulatis superioribus sunt habitationes ducis pristinae cum museo. Hortus hiemalis et principissae conclavia quoque mentionis digna sunt. Omnia autem superat sic dicta Diaeta alba festiva (Theodisce: Weißer Saal) propter opera albaria splendidissima.

Collectiones[recensere | fontem recensere]

Monstrationes perpetuae[recensere | fontem recensere]

Exhibitio perpetua comprehendit res has:

  • definitionem termini "Der Freya";
  • historiam Principatus Rusae (linea maior);
  • historiam ecclesiae conservatricis regionalis;
  • historiam musei;
  • historiam structoriam;
  • historiam urbis;
  • informationes de fabrica porcellanorum Fraureuth;
  • modum vivendi moresque regentium;
  • narrationem inimicitiae inter ducem Henricum XXII et cancellarium Othonem de Bismarck;
  • opera a Carolo Röder sculpta;
  • praesentationem gravionum principumque Rusae (lineae maioris);
  • vitas hominum eminentium in aula et in urbe residentiali.

Insuper monstrationes ad tempus disponuntur, saepe ut themata regionalia accuratius explorentur.

Diaetae cum textilibus[recensere | fontem recensere]

Ars textoria et postea quaestus industriarum textilium emolumento urbano plus quam saecula quinque feliciter fuerunt. In diaeta interactiva et adulti et infantes non solum omnibus in sensibus informantur sed ipsi res tangere et fabricare tenentur. Expositio perpetua documenta de initio quaestuum istorum usque ad finem in saeculo XX ante visitatorum oculos ponit. Machinae textoriae historicae quoque ad usum invitant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum inferius spectant.