Muromia
E Vicipaedia
Muromia[1], seu Moroma[2] vel Muromum[3], vulgo Murom[4] (Russice Муром), urbs est in regione Volodimiriensi Russiae, ad Occam fluvium sita. Circa 117 milia incolarum (anno 2010) habet.
Muromia est urbs antiqua, cuius annus commemorationis in chronica primae est 862. Valens sedes commercii Rutheniae erat, et a saeculo duodecimo fuit metropolis ducatus, qui anno 1392 a duce Basilio I adiunctus est ad Moscoviam.
Nunc urbs est valens sedes industriae et commeatus, officinas multas, stationem ferriviarum et portum habens. Praeterea, Muromiae sunt instituta educationis, bibliothecae, musea atque monumenta historica architecturae.
Notae [recensere]
- ↑ D. Printz, Moscoviae ortus, et progressus // Scriptores rerum Livonicarum..., p. 693; E. Bioerner, Schediasma historico geographicum de Varegis..., p. 16; A. Florovsky, Čeští jesuité na Rusi, p. 362
- ↑ H. Scherer, Tabellae geographicae..., p. 176
- ↑ Acta sanctorum Septembris, tomus II., pp. 636, 643, 833
- ↑ S. de Herberstein, Rerum Moscoviricarum commentarii..., pp. 56, 58, 85
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Muromiam spectant. |
